Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.19.1 | Cic. Fam. 13.19.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.19.3 |
13.19.1
Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus , quam ego necessitudinem sancte colendam puto ; sed ea causa est etiam cum aliis compluribus , familiaritas tanta nullo cum hospite , et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine cotidiana sic est aucta , ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius . is cum Romae annum prope ita fuisset , ut mecum viveret , etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque diligentissime facturum id , quod fecisti , ut eius rem et fortunas absentis tuerere , tamen , quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis , cotidie aliquid timebamus . effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare impetrarentur , quod intelleges ex iis litteris , quas
Caesar ad te dedit .
13.19.2
nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia , sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias ; cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses ; explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto . quae ne singula enumerem , totam tibi domum commendo , in his adulescentem filium eius , quem C . Maenius Gemellus , cliens meus , cum in calamitate exsili sui Patrensis civis
factus esset , Patrensium legibus adoptavit 1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare .
caput illud est ut Lysonem , quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi , recipias in necessitudinem tuam .
quod si feceris , non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis habiturus . quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne , si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa , me ille neglegenter scripsisse putet , non te
oblitum mei . quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere .
13.19.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.19.1 | Cic. Fam. 13.19.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.19.3 |